Tulit ergo Moyses uxorem, et liberos, et imponens super asinum profectus est. Cumque esset in itinere in diversorio, ut comederet, occurrit ei Dominus, id est angelus, evaginato gladio, et volebat occidere Moysen, scilicet, quia uxorem ducebat, et filios contra voluntatem Dei; essent enim impedimento. Vel quia puerum ducebat, qui incircumcisus erat. Alterum forte jam circumciderat Moyses. Non enim credendum est illis qui dicunt alterum remansisse cum Jethro, cum supra ait liberos. Tulit illico Sephora acutissimam petram, et circumcidit praeputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait: Sponsus sanguinum tu mihi es; et dimisit eum postquam dixerat hoc. Ut ait Augustinus, locus iste brevitate obscuratus est. Ubi ergo, ait, tetigit pedes ejus, intelligendum est, sanguis tetigit pedes pueri, vel angeli. Unde irata ait viro: Esne mihi vir sanguinum, id est an ex conjugio tuo tantum scelus teneor agere, ut fundam sanguinem filii mei? Et recessit ipsa ab eo, vel angelus. Hebraeus ita habet: Et tetigit pedes ejus, id est Sephora Moysi. Indignans enim praeputium jecit ad pedes Moysi, et ait: Gener sanguinum tu mihi es, id est tu gener patris mei ideo factus es, ut esses mihi, id est carni meae in filio ad sanguinem, id est ad mortem. Vel sanguis meus effusus est, ad placandum angelum, qui tibi mortem minabatur. Et dimisit angelus Moysen, quod in Hebraeo patet. Tamen Hebraeus habet, relaxavit eum angelus, quem prius scilicet, usque ad mortem arctabat. Et hinc volunt quidam, morem circumcidendi petrinis cultellis habuisse principium, vel a Josue in Galgalis. Tamen ubi nos habemus petram, Hebraeus habet aciem, et dicit acutissimam aciem novaculam. Unde et Judaei novaculis circumcidunt. Fabulantur quidam Hebraei, usque ad David circumcisionem factam per petram. Sed quia in dejiciendo Goliam ferrum loricae et galeae cessit lapidi jacto, quasi dans ei locum, deinceps cessit lapis ferro in circumcisione.